IV. 7. In crastinum seria. lx

Εἰς αὔριον τὰ σπουδαῖα, id est In crastinum seria. Plutarchus in vita Pelopidae narrat hanc vocem apud Graecos abiisse in proverbium. Originem dedit Archias, vir opulentus ac potens, sed parum sobrius. Huic inter convivium allata est epistola. Qui pertulit admonuit ut statim legeret : de seriis enim rebus scriptam esse. Tum ille, vino madidus, risit : Οὐκοῦν, inquit, εἰς αὔριον τὰ σπουδαῖα, id est In crastinum igitur seria, simulque acceptam epistolam pulvillo supposuit cui insidebat ac sermonem cum Phillida coeptum pergebat. Quin et hodie incivile est in conviviis tractare seria. Apud Hollandos adulescens audivi fabulam non alienam ab hoc adagio. Quidam in convivio accumbebat igni vicinior, ita ut ima vestis adureretur. Id animadvertens e convivis quidam Habeo inquit quod tibi nuntiem. Tum alter Si quid inquit tristius est, nolo audire in convivio, ubi convenit festiva laetaque esse omnia. Non est inquit admodum laetum. Mox alter Post convivium inquit seria. Ubi caenatum esset hilariter, Nunc inquit dicito quicquid voles. Ostendit illi vestem a tergo enormiter adustam. Ibi stomachari coepit, quod non admonuisset in tempore. Volebam, inquit at tu vetabas : Μετὰ δεῖπνον σπουδαῖα.

Index Adagiorum