IV. 7Bestia bestiam novit.lvii
Aristoteles libro Rhetoricon I inter similitudinis et affinitatis proverbia refert et hoc : Ἔγνωκε δὴ θὴρ θῆρα, [Rhet.] id est Novit profecto fera feram. Videtur fragmentum iambici trimetri, utcumque depravatum est apud Aristotelem. Θήρ Graecis bestia dicitur, sed proprie fera aut noxia, quod genus sunt apri, lupi et viperae ; unde hominem moribus efferatis ingenioque agresti θηριώδη vocant. Congruet, ubi convenit inter duos pariter improbos. Simile illi Furemque fur cognovit et lupum lupus.