Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3654

IV. 7Maesonica dicteria.liv

Dicteria petulantius jacta prisci maesonica vocabant : σκώμματα μαισωνικά, a Maesone quodam histrione comoediarum Megarensi, cujus inventum est persona quam a repertore Graeci μαίσωνα vocant ; repperit enim personam famuli et coqui. Quin et veteres Graeci coquum urbanum μαίσωνα vocabant, exterum τέττιγα. In comoediis autem semper inducuntur coqui dicaces, praesertim apud Plautum. Id testatur Philemon alicubi :

Σφίγγ᾿ ἄρρεν᾿, οὐ μάγειρον εἰς τὴν οἰκίαν

Εἴληφ᾿· ἁπλῶς γὰρ οὐδέν, μὰ τοὺς θεούς,

Ὧν λέγει συνίημι,

[Deipn., XIV, 659a] id est

Recepi in aedes non coquum, sed masculam

Sphingem ; nihil enim per deos intelligo

Simpliciter ex his quae loquitur.

Convenit cum Hipponacteo praeconio.