Adagiorum Chiliades

Adagium 3652

IV. 7Κύκλῳ περιέλκειν.lii

Qui arte circumagit quempiam, ut, cum se putet aliquid egisse, nihil egerit, aut in idem recidat unde volebat extricari, κύκλῳ περιέλκεσθαι dicitur. Ita Plato in Charmide : Ὦ μιαρέ, ἔφην ἐγώ, πάλαι με περιέλκεις κύκλῳ ἀποκρυπτόμενος, [Charm.] id est O scelerate, inquam, jandudum me in orbem circumagis non sentientem. Fit enim hoc arte sophistica, ut qui contra disputat, post asseveret ambagibus circumactus quod prius negabat, aut contra. Metaphora ducta ab equis, qui circumacti eo reducuntur unde prius resiliebant pavidi. Similis ludus exercetur in labyrinthis. Confine illi In easdem ansas incidisti.