IV. 7. Lex in manibus. l

Ἐν χειρῶν νόμῳ, id est lege manuum dicitur, cum res vi geritur, non ex praescripto legum. Aeschines contra Timarchum : Φυλακτέον δὲ τοῖς μὲν ὀλιγαρχικοῖς καὶ τοῖς τὴν ἄνισον πολιτείαν πολιτευομένοις τοὺς ἐν χειρῶν νόμῳ τὰς πολιτείας καταλύοντας, id est His vero qui sequuntur oligarchiam et apud quos inaequalis est reipublicae administratio cavendi sunt qui lege quae est in manibus sita civitatis statum labefactant. Manuum legem appellat violentiam sive jus belli. Usus est in hunc sensum Polybius Historiae libro primo : Τῶν δὲ πολεμίων οὕς ποτε κρατήσειε, τοὺς μὲν ἐν χειρῶν νόμῳ διέφθειρε, τοὺς δὲ ζωαργείᾳ πρὸς αὐτὸν εἰσαναχθέντας ὑπέβαλε τοῖς θηρίοις, id est Ex hostibus quoscumque devicisset aliquando alios violenta manu perimebat, eos vero qui vivi capti ad eum adducebantur bestiis objiciebat. Rursus libro secundo : Ἐν δὲ τούτῳ τῷ καιρῷ συνέβη Γάιον μὲν τὸν ὕπατον παραβόλως ἀγωνιζόμενον ἐν χειρῶν νόμῳ τελευτῆσαι τὸν βίον, id est Per idem hoc tempus accidit ut Caius consul, dum audacius pugnat, manuum lege vitam finierit. De αὕτη κυρία dictum est alias. Apud Plautum servus quispiam minitatur se manu litem acturum.

Index Adagiorum