IV. 7. Fractis auribus. xxxiv

Galenus contra Thrasybulum : Ὧν ἐστι τὰ θαυμαστὰ ταυτὶ συγγράμματα, νῦν ὑπὸ τῶν τὰ ὦτα κατεαγότων περιφερόμενα, id est Quorum sunt admirandi isti libri qui circumferuntur ab his qui fractas gerunt aures. De pugilibus, ni fallor, sentit, qui postea facti medici scribunt libros, aut potius de libris imperitorum medicorum, qui leguntur a pugilibus, qui solent habere laceras aures more suum, oculos sugillatos, totam faciem tuberibus notatam, ex arte quam exercent. Galenus enim crebro destomachatur in athletarum genus. Usus est hoc adagio Plato in Gorgia, nec satis liquet quo sensu. Etenim cum Socrates dixisset se audire quod Pericles reddidisset Athenienses deteriores, nimirum ignavos ac timidos, loquaces et avaros, ut primus mercenaria stipendia instituisset, Callicles respondet : τῶν τὰ ὦτα κατεαγότων ἀκούεις ταῦτα, ὦ Σώκρατες, id est Ab his qui aures habent fractas audis ista, o Socrates. Sentit, opinor, de athletis et barbaris, quibus ignavi videntur a militari ferocia alieni. Hanc conjecturam meam tantisper valere volo dum aliquid adferetur exploratius. De perforatis auribus dictum est alias. Conveniet in hominem pugnacem et ut notantem multos, ita notatum a multis.

Index Adagiorum