IV. 7. Trabs in omnibus. xxxii

Δοκὸς δ᾿ ἐπὶ πᾶσι τέτυκται, id est Trabes in omnibus facta est. Videtur hemistichium ex poeta quopiam, quo significatum est nihil esse tam certum quin obstet scrupulus cogens nos ad exactiorem rei considerationem. De trabe in oculis meminit evangelium. Porro Graeca vox δόκος anceps est ad trabem, quam δοκόν malunt sonare, et ad considerationem, quam δόκον. Notum est illud Socratis φρόντισον, id est Sollicite considera. Diverbium refert Galenus De differentiis pulsuum libro III. Translatum apparet ab aratione, quam difficilem reddit trabs subinde occurrens in arvo proscindendo.

Index Adagiorum