IV. 7. Lens deus. xxxi

Apud Athenaeum libro IV refertur hic trimeter ut apparet proverbialis :

Φακός σε δαίμων καὶ φακὴ τύχη λάβοι,

id est

Te lens deus corripiat et fortuna lens.

Φακός dicitur lens cruda, φακή cocta, ut indicat Etymologus. Conveniet, quoties eadem ad fastidium iterantur. Daemon autem Graecis fortunam sonat, unde cacodaemones dicuntur infelices, et idem sonat τύχη, nec interest nisi quod daemon est mas, τύχη femina.

Index Adagiorum