IV. 7. Olla lenticulum attigit. xxix

Epicharmus apud Athenaeum eo quem modo citavimus loco : Χύτρα δὲ φακέας ἥψετο, Sed olla lenticulam attigit. Conveniet in eos qui vehementer propensi sunt ad aliquid, velut huc nati, ut ultro nulla data occasione se conferant ad id quod appetunt. Olla fictilis videtur amare lentem ac veluti ultro venire ad lentem. Simile illi quod alibi retulimus Ipsa olera olla legit, et Equum in planitiem.

Index Adagiorum