IV. 7. Olivam ne comedas. xxviii

Chrysippus apud Athenaeum libro X in opere Περὶ τοῦ καλοῦ tradit hujusmodi sententiam : Μή ποτε ἐλαίαν ἔσθι᾿, ἀκαλήφην ἔχων χειμῶνος ὥρᾳ, id est Ne quando comederis oleam, cum habeas urticam hiberno tempore. Opinor illum sentire de herba, non de pisce. Nec usum adagii video nisi si quando significabimus extremam victus parsimoniam, ut nec urticae quicquam adhibeatur condimenti. Mox subjicit βολβοφακῆν velut delitias, cibi genus, ut Graeca vox indicat, ex bulbis et lenticula confectum : βολβοφακῆν, βαβαί, βαβαί. Urtica calida est, sed minoris constat quam oleum. Subindicat autem aestivis mensibus nec oleo nec urtica opus esse. Talis victus decebat istos qui sibi videntur Pauli et Antonii, luxu propiores Sardanapalo.

Index Adagiorum