IV. 7. Zenonium est et lentem coquere. xxvii

Timon Phliasius apud Athenaeum libro IV : Καὶ Ζηνώνειόν γε φακῆν ἕψειν, id est Zenonis est et lentem coquere. Zenon Stoicorum princeps fuit, qui docet sapientem omnia recte facere, nec referre quid agat, sed in minimis pariter ac maximis sapientem esse sui similem. Ex quo consequitur ad lenticulam recte coquendam opus esse sapientia Zenonis. Natum ex apophthegmate quod refert Diogenes Laertius. Cum enim Zenon dissereret sapientem omnia recte facere, quidam irridens objecit : Igitur et lenticulam recte coquet. Zenon annuit et collectionem approbavit. Serio licebit uti, cum dicemus esse viri boni etiam in rebus minutissimis sui similem esse aut egregium artificem in quacunque materia declarare qualis sit artifex.

Index Adagiorum