IV. 7. Miserior monomachis. xxvi

Non caret proverbii specie quod ex Posidippo comico refert Athenaeus libro IV : Τῶν μονομαχούντων ἀθλιώτερος, id est Miserior his qui monomachiam exercent. Nam hi durissima lege committuntur ut aut alter aut uterque pereat. Carmen sic habet :

Ὁ μὴ πεπλευκὼς οὐδὲν ἑώρακεν κακόν·

Τῶν μονομαχούντων ἐσμὲν ἀθλιώτεροι,

id est Vidit mali nil navigandi qui est rudis :

Ipsis monomachis miseriores nos sumus.

Hos Latini vocabant gladiatores, quo spectaculo cum nihil possit immanius esse, tamen olim Romanis erat in deliciis. Lepidius fiet, si transferatur ad contentionem cum homine improbissimo susceptam, quasi pugnam dicas gladiatoriam.

Index Adagiorum