IV. 7. Μυιοσόβαι. xxv

Et hodie vulgo dicuntur μυιοσόβαι, id est muscarum abactores, qui frivolis officiis cuipiam observiunt. Quod a Persarum deliciis natum indicat Athenaeus libro XI, qui in conviviis μυιοσόβας adhibeant, quod nunc apud Italos plebeium est. Et μυιοσοβεῖν est abigere muscas, quod quadrabit etiam in illos qui tenere amant quempiam, ut minimo etiam illius incommodo offendantur, ut conveniat cum illo quod alibi retulimus ex Homero :

Ὡς ὅτε μήτηρ

Παιδὸς ἐέργει μυῖαν, ὅθ᾿ ἡδέι λέξεται ὕπνῳ,

id est

Non secus atque genitrix

Muscam arcet puero somno mulcente cubanti.

Index Adagiorum