IV. 7. Cape nihil et serva bene. xxiv

Λάβε μηδὲν καὶ κράτει καλῶς, id est Cape nihil et serva bene. Videtur in eos dictum qui, cum doceant frivola, tamen jubent auditores meminisse. Galenus De Platonis et Hippocratis placitis libro III : Οὕτω γὰρ μόνως, οἶμαι, πεισθήσεται τὸ κατὰ τὴν παροιμίαν λεγόμενον ὑπάρχειν αὐτῇ, τὸ Λαβὲ μηδὲν καὶ κράτει καλῶς, id est Siquidem hoc uno modo persuadebitur, quod adsit illi illud proverbii Cape nihil et serva bene ! Congruet in doctrinam inutilem ac falsam.

Index Adagiorum