IV. 7. Legatus non ceditur, neque violatur. xx

Scholiastes in Iliados quartum refert hoc proverbium : Πρέσβυς οὐ τύπτεται οὐδὲ ὑβρίζεται, id est Orator nec percutitur nec violatur, quod praeconum genus olim habitum fuerit sacrum. Id jure gentium receptum est, ut legati publica fide veniant et redeant inviolati, etiam si perferant atrocia, quales erant olim feciales ac patres patrati. Nunc in mediis etiam bellis caduceatoribus parcitur. Deflecti poterit ad bene monentem sive recta consulentem sive contionantem libere : Legatus est, refert mandata sui principis aut : Agit negotium publicum, non est fas illi vim admovere.

Index Adagiorum