I. 4. Oleum et operam perdidi. lxii

Eodem pertinet et illud, quod est apud Plautum in Poenulo : Tum pol ego et oleum et operam perdidi, id est quicquid insumpsi seu rei seu laboris, id frustra insumptum est. Metaphora ducta est a gladiatorum ac palaestritarum certaminibus, in quibus certaturi unguentis quibusdam oleaceis perungebantur. Cicero in Epistolis : Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris ? in quibus ipse Pompeius profitetur se et oleum et operam perdidisse. Quanquam potest et ad lucubrantium lucernas referri, sicuti Cicero fecisse videtur scribens ad Atticum libro XIII : Ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo et opera exaravi nescio quid ad te et ante lucem dedi. Idem ad eundem alibi : Non defleamus, ne et oleum et opera nostrae philologiae perierit, sed conferamus tranquillo animo. Quo quidem in loco plus habet gratiae, quod ad rem animi translatum sit. Ergo hic oleum pro sumptu positum est ; nam et sic effertur adagium. Plautus in Rudentibus : Et operam et sumptum perdunt. Eodem pertinet etiam illud, quod corvus ille salutator sonare didicerat : Opera et impensa periit. Cujus fabulae meminit Macrobius libro Saturnalium II. Eam quoniam haudquaquam indigna memoratu videtur, non gravabor adscribere idque ipsius verbis. Sublimis, inquit, Actiaca victoria revertebatur Octavius. Occurrit ei inter gratulantes corvum tenens, quem instituerat hoc dicere : Ave Caesar victor, imperator. Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, affirmavit Caesari illum habere et alium corvum, quem ut afferre cogeretur, rogavit. Allatus verba, quae didicerat, expressit : Ave victor, imperator Antoni. Nihil exasperatus satis duxit jubere illum dividere donarium cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco emi jussit eum. Idem miratus in pica hanc quoque redemit. Exemplum sutorem pauperem sollicitavit, ut corvum institueret ad parem salutationem, qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat : Opera et impensa periit. Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem. Hac audita dum transit Augustus respondit : Satis domi salutatorum talium habeo. Superfuit coruo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret : Opera et impensa periit. Ad quod Caesar risit emique avem jussit quanti nullam adhuc emerat. Hactenus Macrobii verba reddidimus. Divus Hieronymus ad Pammachium videtur huic adagio velut alterum quoddam adagium subtexuisse : Oleum perdit et impensas, qui bovem mittit ad ceroma. Bos ad ceroma Siquidem hoc ipsum bovem ad ceroma mittere proverbium sapit, pro eo, quod est : docere indocilem aut ad id muneris quempiam asciscere, ad quod obeundum minime sit idoneus videlicet ingenio repugnante. Nam ceroma dicitur unguentum, quo olim unguebantur athletae  ; id ex oleo certisque terrae generibus conficiebatur. Porro ad certamina bos inutilis est.

Index Adagiorum