Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3618

IV. 7Coriaceum auxilium.xviii

Σκυτίνη ἐπικουρία, id est coriaceum sive pelliceum auxilium apud Atticos infirmum et imbecille dicebatur. Refertur apud Hesychium. [Lex.] Athenaeus libro XII indicat dictum in quendam Sannyrionem macilentum, quod praeter pellem nihil haberet. Apud eundem libro XIII. Antiphanes philosophos macilentos notans : Μετὰ σοφιστῶν, νὴ Δία, λεπτῶν, ἀσίτων, σκυτίνων, [Deipn.] id est Cum sophistis per Jovem macilentis, impastis, pelliceis. Tales erant olim philosophi et hodie sunt qui vultu tristes vendunt sanctimonias.