IV. 7Insanire cum insanientibus.xiv
Τοῖς μαινομένοις συμμαίνεσθαι, id est cum insanientibus insanire dicebatur qui se moribus quorumlibet attemperabat. Usurpavit Galenus libro Περὶ φυσικῶν δυνάμεων I : Ἐπεὶ δ᾿ ἱκανῶς ἠδολεσχήσαμεν οὐχ ἑκόντες, ἀλλ᾿, ὡς ἡ παροιμία φησί, παινομένοις ἀναγκασθέντες συμμανῆναι, πἀλιν ἐπὶ τὴν τῶν οὔρων ἐπανέλθωμεν διάκρισιν, [Fac. Nat.] id est Posteaquam autem satis nugati sumus haud sponte, sed, juxta proverbium, coacti cum insanientibus insanire, rursus ad urinarum discretionem revertamur.