I. 4. Apud fimum odorum vaporem spargis. lxi

Fimo suffitum facis Εἰς κόπρον θυμιᾷς, id est In fimum aromatum odorem spargis. Nam perit omnis fragrantia fimique foetore vincitur. Est apud Suidam. Conveniet autem et in hos, qui rem egregiam indignis adhibent, quod genus est illud : In lente unguentum.

Index Adagiorum