IV. 7Calvus cum sis.vi
Gregorius theologus in epistola quadam ad Eustochium sophistam, quem lacessiverat : Καὶ οὐδὲ ὑπὸ τῆς παροιμίας τῆς ἰδιωτικῆς ἐπαιδεύθην, φαλακρὸς ὢν κατὰ κριοῦ μὴ νυστάζειν ἀντιπρόσωπος, μηδὲ τὴν σφηκίαν κατ᾿ ἐμαυτοῦ, γλῶσσαν πρὸς τὸ κακῶς λέγειν ἑτοιμοτέραν, [Epist.] id est Ac non saltem a proverbio plebeio didicerim, cum sim calvus non obversa fronte obnuere arieti, neque vesparum nidum in me provocare, nimirum linguam ad maledicendum quam ab benedicendum promptiorem. De non irritandis crabronibus dictum est alias.