IV. 7. Mercuriale. iv

Ἑρμαῖον Graeci vocabant lucrum praeter expectationem oblatum, a primitiis quas olim in viis ponebant Mercurio. Iis viatores vescebantur. Alii malunt ductum ab acervis lapidum quos in itineribus ambiguis Mercurio sacros ponebant, quorum meminerunt et Hebraeorum Proverbia : Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Quanquam hic varie translatus est a Graecis. Quidam ita sunt interpretati : Ὃς ἀποδεσμεύει λίθον ἐν σφενδόνῃ ὅμοιός ἐστι τῷ διδόντι ἄφρονι δόξαν, id est Qui religat lapidem in funda similis est tribuenti stulto gloriam. Alii pro hermaeo verterunt πολυανδρεῖον, qui locus est multorum sepulturae destinatus, et lapidem accipiunt non quodvis saxum, sed gemmam. Nec multum inter se discrepant qui verterunt polyandrium et qui hermaeum, nam et sepulcra plebeiorum habebant congeriem lapidum, unde illud Maronis :

Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus.

In locum sordidum ac funestum stulte mittas gemmam. Non enim ornat locum, sed sordidatur a loco. In hermaeum vero si mittas quemvis lapidem, nihil est gratiae — nec enim extat in turba lapidum, singulorum officium —, si gemmam, multo stultior es. Sed illorum est argutissima sententia qui verterunt fundam. Non enim tantum perit officium tuum, sed in tuum malum resilit, veluti si stulto lapidem innectas fundae, dedisti quo te feriat. Verum haec non sunt proprie hujus instituti. Suidas citat haec absque nomenclatura : Οὐ κατὰ τοὺς ἄλλους ἀγαπήσας τὸ ἑρμαῖον οὐδὲ οἰηθεὶς ἄρα μηδὲν ἀδικεῖν, εἰ ἑκὼν παρ᾿ ἑκόντος ὁτιοῦν ἐωνήσατο, id est Non juxta caeterorum morem captus amore lucri nec arbitratus se nihil peccare, si volens a volente quidvis mercatus esset. Idem refert hanc sententiam tacito item auctoris nomine : Ἑρμαῖόν ἐστι τῶν κακοήθων ἅπας ἐπιεικής, id est Lucrum est improborum, quisquis est humanus ac modestus. Bonorum enim lenitas invitat malorum audaciam. Refert et illud ex Damasceno, ut apparet : Καὶ ἐδόκει ἑρμαίῳ ἐντετυχέναι ὁ μοὶ περιτυχών, id est Videbatur sibi in hermaeum incidisse quisquis in me inciderat. Recreat enim viatorem, ubi dubius de via repperit acervum Mercurii. Idem acervus dicitur λόφος Ἑρμαῖος, id est tumulus sive collis Mercurialis. Philostratus in Sophistis hermaeum appellat thesaurum in aedificio repertum et alias pro insigni lucro forte objecto usurpat.

Index Adagiorum