IV. 7. In frigidum furnum panes immittere. i

Ἐπὶ ψυχρὸν ἰπνὸν τοὺς ἄρτους ἐπιβάλλειν, id est In frigidum furnum immittere panes dicuntur et hodie qui docet indocilem, qui monet aversum, aut qui alioqui sumit inanem operam. Refertur apud Herodotum libro V, cui titulus Terpsichore. Consultis manibus Melissa apparens negavit se indicaturam ubi reconditum esset depositum, cum ipsa algeret nuda : nihil enim sibi profuisse vestes quibuscum fuerat sepulta, quod non essent exustae. Astruxit fidem suis dictis hoc indicio  : Ὅτι εἰς ψυχρὸν τὸν ἰπνὸν Περίανδρος τοὺς ἄρτους ἐπέβαλε, id est Quod in furnum, cum frigeret, Periander ingessisset panes. Hoc aenigma solus Periander renuntiatum intellexit, sibi conscius quod cum exanimi coierat. Hoc ad proverbii sensum opinor esse satis, quo nobis licet castius ac verecundius uti.

Index Adagiorum