I. 4Cribro aquam haurire.lx
Κοσκίνῳ ὕδωρ ἀντλεῖ ἢ ἐπιφέρει, id est Cribro aquam haurit. Quod etiam in obliviosos non inconcinne dicetur. Plautus in Pseudolo :
[Pseud., 102] Id autem olim inter ἀδυνατώτατα habitum vel illud est argumento, quod inter prodigia refertur Tucciam virginem Vestalem aquam cribro tulisse anno ab urbe condita sexcentesimonono teste Plinio lib. XXVIII, cap. II. [Hist. Nat., XXVIII, 12] Cujus meminit Dionysius Halicarnasseus libro Romanarum antiquitatum secundo. [Ant. Rom., II, 69] Sumptum a fabula Danaidum puellarum, quas Plato scripsit apud inferos hoc poenae genus pendere, ut assidue aquam in dolium pertusum vasis item pertusis inferant. [Rep., III, 363d] Alciphron in epistola Galeni ad Cyrtonem : Καὶ τὸ λεγόμενον δὴ τοῦτο εἰς Δαναΐδων τοὺς ἀμφορέας ἐκχέομεν πίθους, [Epist., I, 2] id est Ac juxta proverbium amphoras in Danaidum dolia infundimus. Danaidum dolium Lucianus in Timone : Ὥσπερ ἐκ κοφίνου τετρυπημένου, [Tim., 18] id est Tanquam e cophino perterebrato. Effertur et hunc ad modum : Εἰς πίθον τετρημένον ὕδωρ ἀντλεῖς, id est In dolium pertusum aquam hauris . Dolium pertusum Plautus in Pseudolo :Non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras.
[Pseud., 369]In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.