I. 1. Eadem mensura. xxxvi

Quod modo retulimus, videtur pariter et ad officii et ad injuriae retaliationem pertinere, verum ad beneficii pensationem magis referendum, quod ait Hesiodus :

Αὐτῷ τῷ μέτρῳ καὶ λώϊον, αἴ κε δύνηαι,

id est :

Aut mensura eadem, aut melius quoque, si qua facultas.

Quo docet, officium remetiendum esse eadem mensura, aut etiam copiosiore, si suppetat facultas, prorsumque hac parte imitandos esse fecundos agros, qui sementem depositam multo cum fenore reddere consueverunt. Citatur a Luciano proverbii vice in Imaginibus : Αὐτῷ μέτρῳ φασὶ ἢ καὶ λώϊον, id est, Eadem mensura, quod aiunt, aut melius. M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro decimotertio : Ego autem me parabam ad id, quod ille mihi misisset, ut αὐτῷ τῷ μέτρῳ καὶ λώιον, si modo potuissem. Nam hoc etiam Hesiodus adscribit, αἴ κε δύνηται. Hoc adagio non gravatus est uti praeceptor noster Christus in Evangelio, cum ait futurum, ut qua mensura fuerimus aliis emensi, eadem nobis alii remetiantur. Sic enim loquitur apud Matthaeum : Ἐν ᾧ γὰρ κρίματι κρίνετε, κριθήσεσθε, καὶ ἐν ᾧ μέτρῳ μετρεῖτε, μετρηθήσεται ὑμῖν, id est In quo judicio judicatis, in eo judicabimini, et qua mensura metimini aliis, illa remetientur vobis.

Index Adagiorum