IV. 6Demissis auriculis.xcix
Qui dejecto sunt animo Auriculas super humeros habere dicuntur. Ita Plato libro De republica X : Τὰ ὦτα ἐπὶ τῶν ὤμων ἔχοντες, [Rep.] id est Auriculas super humeros habentes, hoc est animis dejectis et aegris. Sumptum est a jumentis, quae sic aurium motu testantur affectum animi quemadmodum homines fronte et oculis. Nam uni homini, ut ait Plinius libro XI, natura auriculas dedit immobiles. [Hist. Nat.] In jumentis autem et quadrupedibus fere omnibus auscultantibus sunt erectae, fessis marcidae, nutantes pavidis, subrectae furentibus, resolutae aegris. Inde est illud Flacci :
[Serm., I, 9, 20] Quin et hodie vulgo qui spe sua frustrantur dicuntur Auriculas demittere et auriculas habere pendulas.Demitto auricululas ut iniquae mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus.