IV. 6Vacuam inhabitare.xcv
Κενῷ ἐγκατοικεῖν δόμῳ, id est
Vacuam habitare domum dicuntur qui speciem rei magnificam
ostentant, cum ipso bono vacui sint. Plato trimetrum citat, haud
dubium quin vulgo jactatum, quandoquidem auctoris nomen tacet :
Καὶ ἄσκει ὁπόθεν δόξεις φρονεῖν, ἄλλοις τὰ κομψὰ ταῦτα
ἀφείς, εἵτε ληρήματα χρὴ φάναι εἶναι εἴτε φλυαρίας,
Ἐξ ὧν κενοῖσιν ἐγκατοικήσεις δόμοις,
ζηλῶν οὐκ ἐλέγχοντας ἄνδρας τὰ μικρὰ ταῦτα, ἀλλ᾿ οἷς ἔστι καὶ βίος
καὶ δόξα καὶ ἄλλα πολλὰ ἀγαθά, [Gorg., 486c]
id est Eaque exerce undecumque videberis
sapere, omissis istis ad ostentationem facientibus, sive deliramenta ea
vocari decet sive nugas.
neque magnifacias viros qui haec minuta redarguunt, sed illos potius quibus adest res familiaris et honesta fama aliaque multa bona. De vacuo Gratiarum scrinio diximus alias.Ex quibus inanes incoles tandem domos,