Adagiorum Chiliades

IV. 6Accepta candela.xciv

Diphilus apud Athenaeum libro XV in fabula cui titulus Ἄγνοια Ἅψαντες λύχνου λυχνεῖον ἐζητοῦμεν, [Deipn.] id est Arrepta candela candelabrum quaerebamus. Cum res improvide geritur. Oportuit enim candelabrum esse paratum, antequam candelam attingeres.