IV. 6. Bos in quadra argentea. xciii

Βοῦς ἐπὶ πίνακος ἀργυροῦ, id est Bos in quadra argentea. In eos qui personam sustinent officium aliquod egregium pollicentem nec ulli tamen sunt usui nisi ad voluptatem aut fastum. Simillimum est illi quod alibi retulimus, Bos septimus. Olim apponebantur bellaria sic efficta ut novae lunae cornua prae se ferrent, quod luna nascens ac desinens cornuta videatur. Quin et lunae dicebantur hujusmodi bellaria. Qua de re Suidas citat epigramma non inelegans :

Πῶς Βοῦς ὑπάρχων αὔλακας γῆς οὐ τέμνεις,

Ἀλλ᾿ ὡς πάροινος ἀγρότης ἀνεκλίθης;

Πῶς οὐχὶ καὶ σὺ πρὸς νομὰς ἀποτρέχεις,

Ἀλλ᾿ ἀργυροῦν εἴδωλον ἕστηκας, τράγε;

Ἕστηκα τὴν σὴν ἐξελέγχων ἀργίαν,

id est

Qui nam fit ut bos cum sies aruum haud ares,

Sed ebrii in morem recumbis rustici ?

Quin, hirce, tu quoque curris hinc in pascua,

Sed potius hic imago stas argentea ?

Hic sto tuam redarguens inertiam.

Meminit hujus bovis Julius Pollux libro VI, capite VI, demonstrans hoc cibi genus inferri solere Apollini, Dianae, Hecatae et Lunae. Finguntur et hodie variae animantium species in bellariis. Huic non dissimile est quod Galli vocant Regem chartorum qui titulo verius quam opibus rex est.

Index Adagiorum