Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 3590

IV. 6.Bos marinus.xc

Βοῦς ἐνάλιος, id est bos maritimus, de magnis, insulsis et ad nihil utilibus, quales sunt phocae tantum pascentes nec operi nec esui utiles, contra quam boves terrestres. Refertur a Suida. Suspicor autem legendum Βοῦς ἐναύλιος, ut sit idem quod mox sequitur : Βοῦς ἐν αὐλίῳ κάθῃ, [Lex.] id est Bos in stabulo sedes. Sic enim refertur in collectaneis Tarrhaei ac Didymi. Estque hemistichum iambici trimetri.