IV. 6. In tuum ipsius caput. lxxxviii

Quoties in auctorem mali malum retorquetur aut recidit, Graeci dicunt : Εἰς τὴν αὐτοῦ κεφαλήν. Demosthenes in oratione Περὶ παραπρεσβείας : Οὐκοῦν ταῦτα συνηύχετο οὗτος καὶ κατηρᾶτο τῇ πατρίδι, ἃ νῦν εἰς κεφαλὴν ὑμᾶς αὐτῷ δεῖ τρέψαι, id est Haec igitur optabat iste patriaque imprecabatur, quae nunc vos oportet in ipsius caput vertere. Ita Ctesippus in Euthydemo Platonis : Εἰ μὴ ἀγροικότερον ἦν εἰπεῖν, εἶπον ἄν· Σοὶ εἰς κεφαλήν, id est Nisi dictu rusticus esset, dicerem : tibi in caput ! Nam sophista collegerat eos procurare interitum adulescentis qui vellent eum doctum evadere, cum nondum esset doctus, nam perit quod desinit esse quod erat et incipit esse quod non erat. Ita Maro : Quod dii prius omen in ipsu / Convertant. Apud Aristophanem in Pluto Penia ratiocinatur, si omneis homines ditescerent, fore ut Chremylus ipse cogeretur arare, fodere reliquosque labores exhaurire, ut jam afflictior viveret dives quam antehac vixerat pauper. Chremylus autem memor laborum quos in paupertate pertulerat abominatur hoc verbum et in Peniae caput reprecatur, dicens : Ἐς κεφαλὴν σοί, id est In caput tibi ! ut subaudias recidat. Celius ad M. Ciceronem libro octavo : At Domitius cum manus ad os apposuit, te a.d. IX Calend. Jun. Subrostrarii — quod illorum capiti sit ! — dissiparant perisse.

Index Adagiorum