Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 3587

IV. 6Arietis ministerium.lxxxvii

Κριοῦ διακονία, arietis ministerium, Suidas [Lex.] et Zenodotus sic referunt quasi dici solitum de officio in ingratos collocato. [Coll.] Siquidem aries cornibus ferit pascentem. Hesychius ita refert quasi congruat in eos qui spe cujusvis praemioli inserviunt indignis. [Lex.] Cum pueros invitamus ad ministerium, pollicemur aliquid, puta talos aut nuces. Itidem in apologo quopiam, opinor, dixit aries : Inunge ! Dabo tibi talos. Addita stellula in aeditione Aldina indicat κατέλειψεν esse verbum subdititium. Opinor legendum κατάλειψον, ab ἀλείφω. Hujus obiter mentionem fecimus in proverbio Aries nutricationis praemium. Est aliud in ingratos proverbium quod superius a nobis relatum est :

Ἀντ᾿ εὐεργεσίης Ἀγαμέμνονα δῆσαν Ἀχαιοί,

id est

Pro beneficiis vinxerunt Agamemnona Graii.

Reperi citatum citra auctoris titulum. Interim in scholiis Graecanicis inveni in porticu stoae quae Varia dicebatur et Regis, complures fuisse Mercurii statuas, partim a plebeiis, partim a princibus positas. Una erat ex his quae carmen hoc insculptum habebat antiquis literis. Hinc venit in proverbium. Hoc, quicquid est, suo loco erat addendum, sed jam ea charta exierat manus meas.