IV. 6. Ἰαμβίζειν. lxxxv

Ἰαμβίζειν prisci dixerunt pro conviciari ac maledicere, voce ducta ab Iambe, femina insignete maledica. Probabilius est ab iambo pede ductum, qui conviciis repertus est, impetum ferientis atque impetentis exprimens. In quo congruit et illud, quod a brevi orsus desinit in longam, quemadmodum injuria ex levioribus initiis exit in gravem tragoediam, quod indicavit et Homerus : Ἥ τ᾿ ὀλίγη μὲν τὰ πρῶτα, id est Quae primum exigua est. Unde et hominem ad conviciandum propensum ἰάμβηλον appellant. Hujusmodi ferme Suidas et Hesychius.

Index Adagiorum