IV. 6. Sapiens divinat. lxxxiv

Donatus in Hecyram indicat proverbium esse divinare sapientem, quod ex conjecturis prudenter collatis colligit verum non solum de praeteritis, verumetiam de futuris, quanquam in fabula quidem Laches divinans tota errat via. Cujus tamen conjecturam approbans Phidippus ait : Plane hic divinas, nam id est. Reliqua pete ex proverbio Qui bene conjiciet.

Index Adagiorum