IV. 6. Pireus non fert vasa inania. lxxxii

Julius Pollux libro VI, capite VI refert hoc ex Aristotele : Τὸν Πειρέα μὴ κεναγγίαν ἄγειν, id est Piraeum non vehere vasa inania. Piraeus portus erat Atticae. Huc appellebant vasa mercibus onusta. Eodem conveniebant adulescentes convivium acturi. Indicat hoc Antipho in Eunucho Terentiana : Aliquot adulescentuli coimus in Piraeo / In hunc diem, ut de symbolis essemus. Est ejusdem nominis portus Corinthiacus, ubi consentaneum est majorem fuisse luxum. Hinc ductum scomma in eos qui gaudent semper cibo potuque distendi. Expende, num apud Pollucem legendum Πειραιέα, ut ad hominem referatur, quando Stephanus indicat locum et hominem qui prius Piraeus dicebatur, postea dictum Πειραιέα.

Index Adagiorum