I. 4. Ventos colis. lviii

Ἀνέμους γεωργεῖς, id est Ventos colis. Colis autem dico pro eo, quod est : agricolationem exerces. Refertur a Zenodoto. Dicitur in eos, qui e suis laboribus nihil fructus reportant.

Index Adagiorum