IV. 6. Μυσικαρφί. lxxviii

Μυσικαρφί dicebantur agere qui dure ac sicce viverent. Vox ficta videtur a mure et palea, quod mus in re pusilla vehementer laboret, nisi malumus dictum a μύσσω, quod est sicco et μύσις, praefocatio, quasi si quis festuca praefocetur. Nam Hesychius indicat sic hanc vocem pronuntiandam ut dicitur ἀκονιτί, usurpatam autem a Ctatino in fabula cui titulus Horae. Alii virum quempiam Μυσίκαρφον dictum existimant, qui ex se quidem nihil venustiororum dicteriorum adferre poterat, sed tamen libenter aliorum dictis arriderat, et hujus nominis mentionem factam apud Aplolophanem comicum. Torquebitur igitur in hominem parcum ac sordidum aut in frigide jocosum.

Index Adagiorum