IV. 6. More Carico. lxxvii

Σχήματι Καρικῷ, id est figura sive modo Carico fieri dicebatur quod sordide incompositeque fiebat, praesertim in rebus obscoenis. Quod tamen ad alia transferri potest, velut ad mores indecoros atque inciviles, ad orationem inconditam. Legimus et πλοίῳ Καρικῷ, id est nave Carica.

Index Adagiorum