IV. 6. Πενταπλόα. lxxvi

Athenaeus libro XI commemorat poculi genus quod olim πενταπλόον dicebatur, quod in publicis ludis adhibebatur. Ephebi quidam cursu contendebant Athenas. Currebant autem gestantes viteum ramum onustum fructu qui dicebatur ὄσχος. Initium cursus erat a templo Bacchi usque ad templum Palladis, cui cognomen Σκιρράς. Victor in eo certamine capiebat calicem dictum πενταπλόον atque ita tripudiabat in chorea. Nomen inditum calici, quod in eo quimque rerum species essent commixtae : vinum, mel, caseus, farina et paululum olei. Accommodari poterit ad orationem ex variis argumentis consarcinatam. Simile quoddam vas erat facile, quod Graeci κέρνος appellant, Baccho sacrum. In eo plures erant rerum species, sed distinctae cyathulis inter se connexis. Athenaeus nominatim recenset circiter sedecim. Ut igitur farraginem dicimus rem variam atque ex diversis generibus conflatam, ita poterimus vel πενταπλόον vel κέρνος dicere. De copiae cornu dictum est alias. Nec his dissimile est quod saturam dixere prisci, quo de suo dicitur loco.

Index Adagiorum