IV. 6. Acolo, non fico. lxxv

Ἀκόλῳ τὰ χείλη, οὐ σύκῳ βῦσαι, id est acolo, non ficui immergere labra. Suidas indicat dictum ubi promitteretur prospera valetudo aut significaretur rebus fortiter utendum. Nam ἀκόλους Graeci vocant minutas offulas, interdum et fragmenta panis, παρὰ τὸ μὴ κολλᾶσθαι, id est quod non cohaereant. Hesychius indicat ἀκόλους vescentem reddere bilis expertes ac placidos, cum ficus incendat sanguinem. Vidimus Italos, si quando bilem vellent eximere, dies aliquot nihil sumere praeter offulas pauculas ex aqua cum paululo butyri recentis decocta. Quidam addunt herbarum ac radicum pauxillum. Proverbium hortatur ad victum tenuem.

Index Adagiorum