IV. 6. Τρυγοβίοι. lxx

Homines sordidos ac parcos olim popularis jocus τρυγοβίους appellabat, quasi fece victitantes. Qui splendidiores sunt, ubi ventum est ad fecem, aperiunt aliud vas. At ego novi divites qui fecem novem annorum apponerent in mensa liberis et amicis non vulgaribus. Quidam adeo natura miseri sunt ut non patiantur bibi vinum nisi posteaquam vel acuit vel evapuit. Adagium indicavit Pollux libro sexto, capite quarto. Eustathius ostendit perparcos τρυσιβίους dici, quod anxii cumque gemitu vivant. Ridetur apud Aulum Gellum libro undecimo, capite septimo, qui de nimium frugali quodam dixerit : His eques Romanus apludam aedit et floces bibit. Prisci rustici frumenti furfurem appellabant apludam, flocem, vini fecem e vinaceis expressam, quemadmodum fraces ex oleis.

Index Adagiorum