Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3567

IV. 6Ἴσον ἴσῳ.lxvii

Ἴσον ἴσῳ id est par pari dicebant, ubi quid ex aequo moderatum significant. Sermo ductus a potoribus, qui frequenter de aequalitate disputant, interdum pugnis et ensibus. Sed olim aequalitas erat, ut tantundem adderetur aquae quantum esset vini. Athenaeus libro XI ex Aristophanis fabula cui titulus Philonides citat :

Τοιγαροῦν ἐμοὶ μὲν ἀρτίως ὁ δεσπότης

Δι᾿ ἀρετὴν τῶν Θηρικλείων εὐκύκλωτον ἀσπίδα,

Ὑπεραφρίζουσαν, τρυφῶσαν, ἴσον ἴσῳ κεκραμμένην,

Προσφέρων ἔδωκεν,

[Deipn.] id est

Proinde jam nuper meus

In Thericleis mihi virtutis ergo praestitae

Scutum herus pulchre rotundum deferens dono dedit,

Spuma inundans, delicatum, temperatum par pari.

Ex Stratone comico citat hoc carmen :

Ἑρμῆς, ὃν ἕλκουσ᾿ οἱ μὲν ἐκ προχιδίου,

Οἱ δ᾿ ἐκ καδίσκου ἴσον ἴσῳ κεκραμμένου,

[Deipn.] id est

Sors, quam trahunt alii quidem e prochidio,

Alii ex cadisco temperato par pari.

Primus trochaicus est imperfectus, et his legendum arbitror Prochoidion ; utrumque vas est vinarium. Ἑρμῆς autem pro sorte ponitur quae prima ducitur, ut alias docuimus. Idem eodem libro refert ex Hermippo :

Ἀπνευστ᾿ ἐκπιὼν

Ὡς ἄν τις ἥδιστ᾿ ἴσον ἴσῳ κεκραμμένον,

[Deipn.] id est

Quem spiritu uno exhauseram

Suavissime, contemperatum par pari.

Alibi retulimus par pari, verum non est idem proverbium. Illud de pensatione dicitur, hoc de mixtura aequali. Velut  : Utinam Natura vitam hominum miscuisset ἴσον ἴσῳ ! Nunc nimio plus est mali quam boni. Haec autem verba ἴσον ἴσῳ ponuntur velut absolute, praeter rationem constructionis, quemadmodum dicimus διὰ πασῶν .