IV. 6. Φελλίνας. lxv

Φελλίνας levis dicitur, quasi dicas Suberrimus. Nam φελλός cortex est arboris semper fluitans, qui Latinis dicitur Suber. Unde et φελλεύς dicitur locus asper ac petricosus, aptior ad pascendas capras quam ferendas fruges, quod terra veluti supernatet saxis. Unde et φελλεύειν dicitur quod fluitat nec habet radices. Quin et hodie lingua Britannica commodum hominem minimeque difficilem φελλέα vocat. Hanc morum levitatem Graeci vocant εὐήθειαν, quae vox in vicium sonat. Plato libro De Republica III : Εὐλογία ἄρα καὶ εὐαρμοστία καὶ εὐσχημοσύνη καὶ εὐρυθμία εὐηθείᾳ ἀκολουθεῖ, οὐχ ἣν ἄνοιαν οὖσαν ὑποκοριζόμενοι καλοῦμεν ὡς εὐήθειαν, ἀλλὰ τὴν ὡς ἀληθῶς εὖ τε καὶ καλῶς τὸ ἦθος κατεσκευασμένην διανοίαν, id est Ergo sermonis probitas, morum compositio, decus et concinnitas sequitur εὐήθειαν, non hanc inquam quam vitio blandientes vocamus eo nomine, quasi sit morum bonitas, cum sit amentia, sed mentem vere moribus bonis pulchrisque instructam. De his nonnihil attigimus in proverbio Subere levior. De Profundo sulco animi dictum est alias.

Index Adagiorum