IV. 6Sacer piscis.lxiv
Ἱερὸς ἰχθύς, id est Sacer piscis dicebatur cui nemo nocebat, sed sui juris erat. Suidas indicat esse apud Homerum. [Lex.] Quicquid enim ingens ac praeclarum haberi volebant veteres ἱερόν appellabant, velut apud Homerum ἱερὸν μένος Ἀλκινόοιο, [Od., VIII, *] id est Sacra vis Alcinoi. Per jocum dici poterit in hominem praegrandem et in precio habitum, cum sit stupidus et infans. Meminit et Athenaeus.