I. 4In aqua scribis.lvi
Καθ᾿ ὕδατος γράφεις ἢ εἰς ὕδωρ γράφεις, id est In aqua scribis, hoc est nihil agis. Lucianus in Tyranno : Παίζεις, ὦ Χάρων, ἢ καθ᾿ ὕδατος, φασίν, ἤδη γράφεις παρὰ Μικύλλου τινὰ ὀβολὸν προσδοκῶν, [Tyr., 21] id est Utrum ludis Charon, an jam in aqua, quod aiunt, scribis, qui quidem a Micyllo obolum aliquem expectes ? Plato in Phaedro : Οὐκ ἄρα σπουδῇ αὐτὰ ἐν ὕδατι γράψει μέλανι σπείρων διὰ καλάμου, [Phaedr., 276c] id est Num haec studiose in aqua scribet nigra seminans calamo. Extat hujusmodi senarius inter sententias Graecas :
[Monost., 26] id estἈνδρῶν δὲ φαύλων ὅρκον εἰς ὕδωρ γράφε,
Id ita depravat Xenarchus in Pentathlo apud Athenaeum libro decimo :Hominum improborum inscribe jusjurandum aquae.
[Deipn., X, 441e] id estὍρκον δ᾿ ἐγὼ γυναικὸς εἰς οἶνον γράφω,
Item Catullus :Inscribo vino si qua jurat femina.
[Carm., 70, 2] In vento et rapida scribere oportet aqua.Mulier cupido quod dicit amanti,