IV. 6. In morbo consumat. lv

Seneca libro beneficiis IV Quingenti, inquit, denarii sunt : illud quod dici solet, in morbo consumat. Zeno cuidam promiserat quingentos denarios mutuo. Admonitus ab amicis hominem esse malae fidei, tamen credidit vel ob hoc, quia promiserat et summa erat exilis. Solent igitur creditores, cum sentiunt non reddituro creditam pecuniam nec existimant operaeprecium ob tantillum legibus agere, dicere : Habeat, consumat in morbo. Qui sermo dubium habet sensum. Potest enim ab amico dici, qui nolit deesse amico quod impendat, si morbus inciderit ; potest et ab inimico, qui malo viro morbum optet.

Index Adagiorum