Adagiorum Chiliades

IV. 6Igniarium dare.liv

Seneca libro De Beneficiis quarto refert ut vulgo iactatum. Ut doleat, inquit, tibi, ut postea consideratius loquaris, quod dicere solemus, ignatium dabo. De lapide pyrete sentit, ni fallor, quem alii vivum, nonnulli igniarium vocant, quod plurimum habeat ignis, ut attritu digitos adurat, et alioqui ponderosissimus. Itaque decebatur igniarium dare qui suggereret quod dolore quodam revocaret hominem a peccando, quemadmodum lapis digito additus vel pondere vel attritu non sinit hominem oblivisci cujus gratia sumpserat eum. M. Tullius haud absimili forma dixit in Antonium Philippica II : Num expectas dum te stimulis fodiam ? [Phil.] Haec te, si ullam habes partem sensus, lacerat, haec cruentat oratio. Terentius : Noli fodere latus. [Hec., 467] Persius : Atque aliquis cubito stantem prope tangens. [Sat.] His enim gestibus admonemus, quemadmodum et vellendo aurem, de quo nobis prius dictum est.