IV. 6Utres, thylaci.liii
Ἀσκὸς καὶ θύλακος, id est Uter et thylacus, dicebatur qui cibo potuique indulgebat. Ἀσκός enim uter est vinarius, θύλακος vas farinarium. Athenaeus libro undecimo refert hos versus ex Alexidis Hesione, qui dicuntur sub persona Herculis :
[Deipn.] id estἬιτησε κύλικα καὶ λαβὼν ἑξῆς πυκνάς
Ἕλκει, καταντλεῖ, κατά τε τὴν παροιμίαν
Ἀεί ποτ᾿ εὖ μὲν ἀσκός, εὖ δὲ θύλακος
Ἅνθρωπος,
Itidem Horatius :Calicem poposcit ac datum crebro bibens
Trahitque et hausit et, ut habet proverbium,
Semper bene uter, thylacus semper bene est
Homo.
[Epist., I, 12, 5] De lurconibus ac ventribus dictum est alias non semel.Si ventri bene, si lateri pedibusque tuis, quid
Divitiae poterunt regales addere maius ?