IV. 6. Postico discedere. lii

Galenus, Περὶ τῶν φυσικῶν δυνάμεων, libro secundo : Εἰ δὲ πολλῶν σύγκειται, τῇ κηπαίᾳ κατὰ τὴν παροιμίαν πρὸς Ἀσκληπιάδην ἀπεχωρήσαμεν, id est Si ex pluribus constat, postico, quod dici solet, ad Asclepiadem recessimus sive defecimus. Postico autem recedere dicitur qui furtim abit, aliis insciis sese subducens. Sic Horatius : Postico falle clientem, quod et hodie non raro faciunt magnates. Idem alia forma dixit : In Aristippi furtim praecepta relabor. Thomas Linacer, vir incomparabili doctrina, κηπαίᾳ vertit per hortum posticum. Aedes quibus est adjunctus hortus duas habent januas, anticam et posticam. Antica spectat ad publicam viam, postica ducit ad hortum ; per hanc elabebantur qui clanculum abire cupiebant. Quosdam pudet παλινῳδεῖν, sed dissimulanter transeunt in alienam sententiam. Alii per occasionem subducunt se negotiis. In hos congruet proverbium.

Index Adagiorum