Adagiorum Chiliades

Adagium 355

I. 4Ignem dissecare.lv

Εἰς τὸ πῦρ ξαίνειν, id est Ignem diverberare, ad hanc formam pertinet, quanquam hoc inter Pythagorica retulimus symbola. Aristides in communi defensione quatuor rhetorum : Ἐλελήθεις δὲ ἄρα σαυτὸν ἁπάσαις ταῖς παροιμίαις ἐνεχόμενος, εἰς πῦρ ξαίνων καὶ λίθον ἕψων καὶ σπείρων τὰς πέτρας; [Quat., III, 370] id est Non intelligebas autem teipsum omnibus illis proverbiis obnoxium esse, quod ignem diverberares, quod lapidem elixares, quod in saxis sementem faceres ? Taxat Platonem, qui apud Dionysium tyrannum nullum omnino fecerit operae precium.