IV. 6. Σκιαμαχεῖν. xlviii

Olim qui inaniter laborabant σκιαμαχεῖν dicebantur, hoc est cum umbra pugnare. Plato libro De legibus VIII : Καὶ ἔτι πάντων τῶν τε ἐμψύχων καὶ τῶν ἀψύχων ἀπορήσαντές ποτε, ἐρημίᾳ συγγυμναστῶν, ἆρά γε οὐκ ἐτολμήσαμεν ἂν αὐτοὶ πρὸς ἡμᾶς αὐτοὺς σκιαμαχεῖν ὄντως; Ad haec, si quando omnibus et animatis et inanimis destitui nullum haberemus concertatorem, num sustinebimus ipsi contra nos ipsos vere umbraticam exercere pugnam ? Idem in Apologia Socratis : Ἀλλ᾿ ἀνάγκη ἀτεχνῶς ὥσπερ σκιαμαχεῖν ἀπολογούμενόν τε καὶ ἐλέγχειν μηδενὸς ἀποκρινομένου, id est Sed necesse est omnino ut cum umbra pugnem, simul et defendes et accusans, cum nemo responderit. Idem De republica libro VII : Ἀλλ᾿ οὐκ ὄναρ, ὡς νῦν αἱ πολλαὶ ὑπο σκιαμαχούντων τε πρὸς ἀλλήλους καὶ στασιαζόντων περὶ τὸ ἄρχειν οἰκοῦνται, id est Non per somnium, ut nunc complures civitates ab iis qui cum umbra pugnant ac de principatu seditiones excitant habitantur. Huc fortasse pertinet quod scribit Florus epitome in librum Titi Livii XLIX : cum enim Scipio rem in Africa fortiter ac feliciter gereret, Cato in senatu reliquos qui militarent in Africa umbris militare dicebat, Scipionem vigore. Julius Pollux libro sexto indicat eos qui molliter ac deliciose viverent σκιατροφίας appellari solitos, velut educatos in umbra et ob hoc impatientes pulveris atque solis, et σκιατροφεῖσθαι qui voluptatibus effoeminantur. Nam luxus et libido lucifugae sunt, amant tenebras et secretum. Porro ludus umbraticae pugnae durat etiam hodie non illepidus. Hunc qui exercet pro utroque respondet : et pro se et pro umbra. Hoc admonere visum, quo magis liqueat quod ex Apologia citavimus. Meminit et Lucianus in Sectis. Vide proverbium Cum larvis luctari.

Index Adagiorum